In memoriam

Accueil Forums Colloquia … latina In memoriam

Ce sujet a 0 réponse, 1 participant et a été mis à jour par André André, il y a 3 mois.

Affichage de 1 message (sur 1 au total)
  • Auteur
    Messages
  • #32226
    André
    André
    Participant

    Die quarto decimo mensis Iulii 2019, anni duo ipsi sunt  cum egregissima mathematica Maria (Maryam) Mirzakhani decessit (anno 2017), cancro mammae afflicta, annos nata paulo plus quadraginta. Prima femina decorata est anno 2014 Numismate Fieldiano, quod est maximus in disciplina mathematica honor.

    Nata in urbe Teherano (caput civitatis Iraniae), profecta est ad Civitates Unitas Americae anno 1999, ut studia superiora pergeret in Harvardiana Universitate, ubi philosophiae doctor (anglice Ph.D., summus gradus academicus) facta est anno 2004.

    Postea mathematicas docuit in Universitate Princetoniense et, anno 2009, professor Universitatis Stanfordiensis facta est.

    Diagnosis cancri habetur anno 2013. Ob creationem metastasum, illa ad mortem ducitur quattuor anni posterius. Reliquit filiam, sextum agens annum id temporis, cum mater decessit.

    Opera Mirzakhani spectant ad theoriam dynamicorum systematum ; haec disciplina scrutat quomodo mutant systemata – id est res multiplices, a separatis elementis compositae, inter quae elementa rationes quaedam exstant – cum omnia data non sciuntur.

    Si quis/quae plus scire velit, de his mathematicis (me excedentibus), fructum capiet (macte virtute esto…) hic   https://www.theguardian.com/science/alexs-adventures-in-numberland/2014/aug/13/fields-medals-2014-maths-avila-bhargava-hairer-mirzakhani

Affichage de 1 message (sur 1 au total)

Vous devez être connecté pour répondre à ce sujet.