Brassens, estne alicui cordi ?

Accueil Forums Colloquia … latina Brassens, estne alicui cordi ?

Ce sujet a 1 réponse, 1 participant et a été mis à jour par André André, il y a 3 semaines et 5 jours.

2 sujets de 1 à 2 (sur un total de 2)
  • Auteur
    Messages
  • #32227
    André
    André
    Participant

    Salvete,

    Initium cuiusdam carminis in latinum convertere temptavi. Quid censetis (si aliquod censetis…) ? Canendum est cum idonea modulatione !

     

    Cum Manon thoracem diffibulabat,

    Ut gu-guttam catello daret,

    Tum quisque in proximo adstabat,

    Adulescentium, scilicet.

    • Ce sujet a été modifié le il y a 3 semaines et 5 jours par André André.
    #32229
    André
    André
    Participant

    In conversione progressus sum, plus minus eam meliorans. Nunc ad canendum melius est, ut puto…

    Hic infra est initium. Verba quae sequuntur difficiliores mihi videntur.

    *****

    Marghareta custos pecoris

    Cum catellum invenisset

    Carentem parentibus suis,

    Asumpsit.

    Diffibulat illa stolam

    Et apud mammam collocat,

    Quod aliud nullum habebat

    Pulvinar…

    Cattus se cum matre putans

    Mamillam sugere coepit;

    Permota eum virgo sinit,

    Aspectans…

    Rusticus, ea praeteriens,

    Rem tam inauditam videns,

    Statim palam tulit nuntium,

    Et crastinum…

    Cum virgo thoracem diffibulabat,

    Ut gutillam catello daret,

    Tum quisque in proximo adstabat,

    Adulescenti-centium, ah,

    Adulescenti-centium…

     

2 sujets de 1 à 2 (sur un total de 2)

Vous devez être connecté pour répondre à ce sujet.